- EPHETAE
- EPHETAEmagistratus apud Athenienses. Hi a Demophonte Rege instituti, 50. ex Atheniensibus, totidemque ex Argivis, ut in Palladio foro de inconsulta caede cognoscerent, maiore deinde auctoritatem iureque ampliore a Dracone instructi sunt; sic enim instituti; ut 51. ex optimis eligerentur, qui de causis capitalibusiudicarent. Non nisi 50. Ann. nati. Moribusqueve probatissimiseligebantur. Polux, suidas. Adscriti crantolim quinque Tribunalibus περὶ φονικῶν πραγμάτων, de cansis criminalibus, sententiam ferentibus. Ita einim de iis Pollux l. 8. c. 10. Ε᾿δίκαξον δὲ τοῖς ἐφ᾿ αἵματι διωκομένοις εν τοῖς πέντε δικαςτηρίοις Iudicabam autem homicidit aceufstos m quinque Tribunalibus. Sed uni postea ex his qunigue, nempe Arcopatitico, adseripsit Solon Iudices, qui areopagitiei dicti sunt, ita ut quatuor tantum Ephetis reliquerentur: qui non milto post dridiculo fuêre, teste eodem. Itaque his quatuor Tribunalibus, nempe τῷ ἐπὶ παλλαδίῳ, τῷ ἐπὶ Πρυτανείῳ, τῷ ἐπὶ Δελφινίῳ, et τῷ εν Φρεάττει, alii dati sunt Iudices sorte capti. cum Epheitae ἀριςτίνδην legerentur, Samuel Petitus Comm. in Leges Attic. l. 8. tit. 1. Vide quoque Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. 3. c. 3. ubi inter alia docet, ex Ubbone Emmio de Rep. Athen. p. 20. a Diaco ne, Seatus Areopagitici ausctoritatem imminutam, et ad Ephetas translatam. Sed sequenti tempore, his insuper habitis, restauratam a Solone fuisse.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.